PHILIPPUS III

PHILIPPUS III
I.
PHILIPPUS III.
Alexandri M. frater, Macedonum Rex, Olympiadis iussu interfectus, aliô nomine Aridaeus. Vide ibi.
II.
PHILIPPUS III.
Ducis Ludovici filius, Francorum Rex, A. C. 1270. in Africa, mortuô ibi Patre, salutauts est, Audax cognomine. Post quae, Sarracenis victis, in Galliam redux, patrui Alphonsi Comitis Pictaviensis et Tholosani hereditatem adiit, in ordinem redactô Comite Foxio. Datâ dein Henrici Navarrae Regi filiâ Iohannâ filio suo Philippo, regnum illud acquisivit: sed idem in Castella facturus, in gratiam Alphonsi de la Cerda, sui ex Blanca sorore nepotis, frustra fuit. Ex Isabella Arragonia, quam tenerrime amavit, pater Ludovici, venenô sublati, Philippi Pulchri successoris, Caroli Comitis Valesii et Roberti: hâc amissâ A. C. 1271. Mariam, filiam Brabantiae Ducis secundis nuptiis sibi iunxit: quam Brossius quidam. qui ex infima faece ad Regis familiaritatem emerserat, veneni filio propinari apud maritum detulit, sed ipsemet flagitii convictus, meritas dedit poenas. Arragoniam tandem, Petrô, qui Siculis vesperis Gallicum nomen in Sicilia extimxerat, excommunicatô, Carolo Valesio fratri a Martino IV. adiudicatam, vindicaturus, Petrum ad Gerundam vicit et letaliter vulneravit: sed peste Pereunte exercitu, et ipse in reditu Perpiniani decessit. A. C. 1285. regni 16. aetat. 48. successit fillus Philippus Pulcher. Ex Maria, uxore secunda, suscepit Ludovicum, caput Comitum Ebroicensium, Regum Navarrae, Mariam Eduardo I. nuptam et Blancam, Rodolphi Austriaci, Bohemiae Regis uxorem. Vide Gesta Philippi, quem Audacem cognominant. Mezeray Hist. Gall
III.
PHILIPPUS III.
praefati Ludovici fil. ex Margaretha (Adolfi Comitis Nassoviae Wisbadensis rami filiâ Patri defuncto A. C. 1523. successit. Obiit A. C. 1559. ex priori coniuge Anna (Albertô Comite Mansfeldiô genitâ) Alberti: ex posteriore Amalia Isenburgicâ (filia Iohannis Comitis) Philippi Saraepontani Comitis Annae Amaliae (quae Georgii Seniori Comitis Nassov. Dillenburgesi nupsit) et Annae Amaliae, Philippo Rhingravio elocatae, parens. E quibus Albertus, Saraepontanam ditionem, post obitum fratris, denuo coniuxit Comitatui Weilburgensi. Eô, inter alios, genitus Ludovicus, Patris successor, numerosam prolem ex Anna Maria Cassellana, atque in hac Phdippum quoque filium habuit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • PHILIPPUS VI — PHILIPPUS VI. Valesius, filius Caroli Valesii, nepos Philippi IV. Francorum Rex suffectus in locum Caroli Pulchri, cui sine liberis mortuo genere proximus erat, vi legis Salicae, Praelatus Eduardo III. filio Isabellae, cui Philippus Pulcher pater …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PHILIPPUS cogn. Ingenuus — PHILIPPUS cognomine Ingenuus Ludovici, cognomine Mansueti, Electoris, unicus filius, sub trtela patrui Friderici I. cognomine Victoriosi, a quo adoptatus, fuerat, adolevit, quô mortuô ipsi in Electoratu successit: habuitque ditionem, viris,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Philippus — (gr. Philippos, d. i. Liebhaber der Pferde, gewöhnlich abgekürzt Philipp, dort s. die Personen aus der neueren Geschichte). I. Biblische Personen: 1) St. P., stammte aus Bethsaida, wurde früh einer der Jünger Jesu u. gehörte zu dessen zwölf… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Philippus Arabs — Philippus Arabs, Marcus Julius, röm. Kaiser, 244 249 n. Chr., geb. 204, Sohn eines syr. arab. Häuptlings, stürzte als Gardepräfekt 244 Gordianus III., fiel 249 bei Verona gegen den Gegenkaiser Decius …   Kleines Konversations-Lexikon

  • PHILIPPUS Alenconius — Cardinalis Archiepiscopus Rotomagensis, fuit filius Caroli Magnanimi, Comitis Alenconii qui, frater Philippi Valesii, obiit in memorabili praelio ad Cresciacum, quô Galli ab Eduardo III. victi. Cum Carolo V. aliquid negotii habuit, lite paulo… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PHILIPPUS Boncompagnus — Cardinal. nepos Gregorii XIII. Venetiis, Henricum III. e Polonia reducem excepit, magnis negotiis adhibitus, Obiit A. C. 1586. aetat. 38. sub Sixto V …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PHILIPPUS Lenoncurtius — Cardinalis Archiepiscopus Remensis, ab Henrico III. et IV. ut et Sixto V. in pretio habitus. Obiit A. C. 1592. Marlot. de Arch. Remens. etc …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PHILIPPUS Sabaudiae Dux — fil. quintus Ludovici V. ne ob egregias dotes maioribus natu umbram faceret, a Patre in aulam Caroli VII. Galliae Regis missus, postea Comes Sebusianorum a Patre factus est. Dein, cum paulo acrius se opponeret iis, quos Anna Cypria mater praeter… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PHILIPPUS Strozza — fil. Petri Mareschallum Galliae, natus Venetiis, A. C. 1541. aetat. 7. in Galliam missus est, ut ibi literas et arma tractare disceret. An. 15. aetatis sub Carolo Cossaeo meruit. Dein Caleti expugnationi, etc. interfuit: post Andelorii mortem… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Philippus I. — Marcus Iulius Philippus (* um 204 in Shahba; † 249 bei Verona), auch bekannt als Philippus Arabs, Philipp der Araber oder als Philippus I., war von 244 bis zu seinem Tod römischer Kaiser. Inhaltsverzeichnis 1 Leben 1.1 Aufstieg zum Kaiser 1.2 Die …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”